Hľadaný výraz: Nm 22,2-6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
2 Videns autem Balac filius Sephor omnia, quae fecerat Israel Amorraeo, 3 valde metuit Moab populum, quia multus erat. Et cum pertimeret Moab filios Israel, 4 dixit ad maiores natu Madian: “ Nunc carpet haec congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas campi carpere ”. Balac filius Sephor erat eo tempore rex in Moab. 5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: “ Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me. 6 Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris ”.

1

mail   print   facebook   twitter